- ERICHTONIUS
- ERICHTONIUSquartus Atheniensium Rex, post Amphictyonem ex semine Vulcani in terram proiecto editus, unde et nomen habt ὐπὸ τῆς ἔριδος καὶ χθονὸς, ex certamine, atque humo. Nam cum Vulcanus Diis arma fecisset, eique Iuppiter optionem praemii dedisset, quod vellet postulandi, iurassetque per infernam paludem se nihil negaturum; tum ille Minervae nuptias postulavit; quas cum Iuppiter iuramento astrictus ei negare non posset; Minervam tamen monuit, ut repugnaret, pudicitiamqueve defenderet. Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, atque inde editum esse puerum, draconem pedibus, nomine Erichthonium, qui cum adolevisset, ut pedum deformitatem tegeret, primus currûs usum adinvenit. Serv. in illud Georg. l. 3. v. 113.Primus Erichthonius currus, et quatuor aususIungere equos, rapidisque rostis insistere victor.Propert l. 2. Eleg. 6. v. 4.Tanta in qua populus lusit Erichthonius:Idem fuit argenti inventor, secundum Plin. l. 7. c. 56. etauctor ludorum Panathenaicor. Circa A. M. 25665. regnare coepit, per Ann. 20. Vide Seldeni Comment. in marmora Arundeliana. p. 74. et 75. in quibus et navis πεντηκόντορος dicta ex Aegypto in Graecian transmisisse, ac Danai siliae Amymone ac Archedice et Helice et B.... sorte lectae a Coeteris siliabus Sacrificasse super littus in Para.... ade, in Lindo, quae Rhodi urbs est, dicuntur, hoc Rege. Illi successit Pandion I. quem vide. Addo ex iisdem, eiusdem Erichthonii tempore Hyagnida Phrygem tibias primum invenisse, uti videre est apud Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. IX. ubi et de Panathenaeis, quae prius Α῾θήναια dicebantur sub Rege autem hoc incrementum sumpsêre uti et de Matris Deûm sacris in quibus cecinit tibiâ Hyagnis, erudite agit. Contigit hoc tempore Exitus Israelitarum ex Aegypto ac Νομοθεσία Mosaica, de qui proin Idem ibid. pluribus. Nec omittendum, quod Rex hic, Ob quadrigarum inventum, inter sidera relatus, Heniochus vul Auriga dictus est, teste Caes. Germanico et Interprete: item Hygino in Poetic. Astronom. Ei in Imperio Pandion successit, ad cuius tempora non pauci Vett. referunt. quae de Cerere, Rharo, Celeo ac Triptolemo, narrantur. Quemadmodum Erichthonio coaevus Fuit Icarus, qui a Libero vini faciendi modum edoctus creditur: pate Erigones, quae in caeleste Virginis signum dicitur conversa, de qua suo loco. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 13. Alius fuit Dardani fil. ex Candavia coniuge, ut quibusdam placet. Patri successit, A. M. 2605. per 65. Ann. Euseb. Chron.ERICIA Gr. Ε᾿ρίκεια, pop. Atticae, ad tribum Aegeidem pertinens. Spon. ubi de 147. Atticae Pop.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.